라틴어 문장 검색

iam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:2)
Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:1)
Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 5:1)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)
Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restauraretur conditionem, etsi non effigiem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 3:1)
Nam et rivulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua fronde qualitatem originis continet, viderit ambitio sive frugalitas eius * * sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:7)
reliquas ipsarum rerum qualitates contra ut dei omnes feramus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:3)
Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:7)
Ut Paulinus in prouincia Lindissi praedicauerit, et de qualitate regni Aeduini.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI.1)
Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.5)
Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:7)
moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:1)
notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 474:2)
itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat - noceri enim ei cui hac lege non liceat - tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 608:1)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION