라틴어 문장 검색

nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta frumentum et commeatus quamvis longo bello pares.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장9)
an, si ad moenia urbis Germani Gallique duxerint, arma patriae inferetis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장15)
Civilis barbaro voto post coepta adversus Romanos arma propexum rutilatumque crinem patrata demum caede legionum deposuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장1)
alii nulla dedecoris cura pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, quidam expedire arma telisque tamquam in aciem accingi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장6)
nam ad hunc diem flumina ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod contumeliosius est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi sub custode et pretio coiremus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장3)
instituta cultumque patrium resumite, abruptis voluptatibus, quibus Romani plus adversus subiectos quam armis valent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장8)
Varus praetorianis praepositus vim atque arma retinebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장4)
scribuntur ad Treviros epistulae nomine Galliarum ut abstinerent armis, impetrabili venia et paratis deprecatoribus, si paeniteret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장10)
ea clade perculsi Treviri, et plebes omissis armis per agros palatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장11)
Valentinus ac Tutor in arma Treviros retrahunt, occisis Herennio ac Numisio legatis quo minore spe veniae cresceret vinculum sceleris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장16)
'neque ego umquam facundiam exercui, et populi Romani virtutem armis adfirmavi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장2)
nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine tributis haberi queunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장3)
pecuniamque ac dona, quis solis corrumpantur, maiora apud Romanos, et neminem adeo in arma pronum ut non idem pretium quietis quam periculi malit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장9)
ausuros rursus venturosque in manus non imperiti adulescentuli, verba et contiones quam ferrum et arma meditantis, sed Civilis et Classici;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장12)
resumpturos arma, ubi metus abscesserit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION