라틴어 문장 검색

verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:4)
quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 1:1)
sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis haec fruenda relinqueret quae ipse servasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:2)
senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:4)
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:1)
Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 1:3)
possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:5)
'mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:5)
quod non poterunt, id auferre et abducere licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:18)
'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:3)
qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:3)
cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:5)
nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne verum sit an ab an abs.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:3)
Quid si etiam abfugit turpe visum est et abfer noluerunt, aufugit et aufer maluerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:4)
detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris, tollit funditus veritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION