라틴어 문장 검색

Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
Beatus ni unum hoc desit, animus qui modeste istaec ferat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 329)
"O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:10)
His demum exactis, perfecto munere divae, devenere locos laetos et amoena virecta fortunatorum nemorum sedesque beatas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:1)
Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.46)
lam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 114)
o beate Sesti, vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 45)
dicat Opuntiae frater Megillae, quo beatus volnere, qua pereat sagitta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 276)
Icci, beatis nunc Arabum invides gazis et acrem militiam paras non ante devictis Sabaeae regibus horribilique Medo nectis catenas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 291)
redditum Cyri solio Phraaten dissidens plebi numero beatorum eximit Virtus populumque falsis dedocet uti vocibus, regnum et diadema tutum deferens uni propriamque laurum quisquis ingentis oculo inretorto spectat acervos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 26)
nescias an te generum beati Phyllidis flavae decorent parentes:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 43)
ille te mecum locus et beatae postulant arces:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 64)
nihil est ab omni parte beatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 168)
nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 183)

SEARCH

MENU NAVIGATION