라틴어 문장 검색

Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:4)
Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 3:1)
Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:1)
per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:5)
et transeundum ad medicamenta, quae puri mouendo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:4)
MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:2)
siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:3)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:8)
Cum omnibus uero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:3)
Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 2:2)
Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 3:1)
interdum febrem uomitumque bilis mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:6)
in latus enim moueri paribus ossibus oppositis non possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 18장 1:2)
Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION