라틴어 문장 검색

senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 728:1)
psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:1)
epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:2)
additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 87:2)
athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 231:2)
inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 522:2)
ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri Thessalonicam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 37:1)
quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 116:1)
tu quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam - pravo forsitan - gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 168:1)
sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 287:1)
inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 539:1)
celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissimis populis deductas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 125:1)
tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 523:1)
traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 272:1)
epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 392:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION