라틴어 문장 검색

interdum docta plus valet arte malum, cernis ut e molli sanguis pulmone remissus ad Stygias certo limite ducat aquas, afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, sanabit nulla vulnera cordis ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 38)
quamvis est igitur meritis indebita nostris, magna tamen spes est in bonitate dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 623)
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 218)
hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur servandi noceat ne tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 246)
nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 54)
vera precor fiant timidae praesagia mentis, iustaque quamvis est, sit minor ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 833)
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, doctrinae pretium triste magister habet, sunt tamen inter se communia sacra poetis, diversum quamvis quisque sequamur iter :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 108)
mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni, in Scythia magnum nunc quoque nomen habent," fabula narrata est postquam vulgaris ab illo, laudarunt omnes facta piamque fidem, scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, nomen amicitiae barbara corda movet, quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, cum tangant duros talia facta Getas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 250)
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis cera sit a vinclis non labefacta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 73)
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, gauderem lateris non habuisse locum, nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 97)
"cur, quamvis aliorum numina placem, Iane, tibi primum tura merumque fero?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권88)
"aera dabant olim, melius nunc omen in auro est, victaque concessit prisca moneta novae, nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, aurea:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권122)
"redde patri natum, quamvis intercidit alter, pro se proque Remo, qui mihi restat, erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권311)
ut solet a magno fluctus languescere flatu, sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, quem dederat praesens forma, manebat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권487)

SEARCH

MENU NAVIGATION