라틴어 문장 검색

additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 350:1)
simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 62:1)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 193:1)
adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua civem regant, quam qua hostem superent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 477:2)
eo citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 349:2)
multo id magis se illius causa orare quam rei publicae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 426:2)
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 528:1)
nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 568:2)
et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
nec ita multo post iam forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 161:1)
adversus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 280:1)
nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 375:1)
pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 419:2)
criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION