라틴어 문장 검색

urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, quo brevius muris oppida multa tenent, haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua, sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Caesar opes, sic agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권414)
Nunc genus in nobis restat mortale duobus (sic visum superis) hominumque exempla manemus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:12)
Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:1)
factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 56:2)
Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:3)
Saepe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:9)
quae restitit Arcade viso et cognoscenti similis fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:3)
Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:4)
Videt intus edentem vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, Invidiam, visaque oculos avertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:5)
Risus abest, nisi quem visi movere dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:9)
Qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae percussere viro, subitisque ululatibus omne implevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:3)
aliis violentior aequo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:2)
Vana diu visa est vox auguris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:6)
In mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis, nec se deprendit in illis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:10)
Et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION