라틴어 문장 검색

Ex omnibus colligamus unde unum fiat ex omnibus, sicut unus numerus fit ex singulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 8:1)
siquidem tempus est certa dimensio quae ex caeli conversione colligitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 7:2)
quae vis caeli maxima duas vis dispares conligavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:4)
Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:1)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo vertit ex quo digressus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 4:1)
et ideo nos quae de his ab omnibus dicta sunt in unum breviter colligimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:4)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Ex re quoque alibi terrarum gesta argumentum non vile colligitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:1)
sed et praeteritum tempus lupi capite signatur, quod memoria rerum transactarum rapitur et aufertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:2)
Praecipuam autem solis in his cerimoniis verti rationem hinc etiam potest colligi, quod ritu eorum catabasi finita simulationeque luctus peracta celebratur laetitiae exordium a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 10:1)
Et, ut ad solis multiplicem potestatem revolvatur oratio, Nemesis quae contra superbiam colitur quid aliud est quam solis potestas, cuius ista natura est ut fulgentia obscuret et conspectui auferat quaeque sunt in obscuro inluminet offerat conspectui?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 1:1)
Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:2)
Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 18:1)
cui tunc tamen omnis Abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION