라틴어 문장 검색

Ecclesia enim numquam fidem pro concesso sumit, sed scit hoc Dei donum alendum esse et roborandum, ut eius iter dirigere pergat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:3)
libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit, venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum, destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros, et quam subiectis dominam dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque iussit Romuleis addictam vivere frenis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2176)
hoc sibi summus naturae Dominus praescripta in tempora servat, nune adsunt homini data munera legibus isdem quis concessa semel:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2282)
nescis ab origine quanta sit concessa tibi famulo super orbe potestas, et super ingenio proprio laxaeque soluto iure voluntatis, liceat cui velle sequique quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1178)
"o Christe, nomen 1 unicum, o splendor, o virtus Patris, o factor orbis et poli, atque auctor horum moenium, qui sceptra Romae in vertice rerum locasti, sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere, ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus, en omne sub regnum Remi mortale concessit genus, idem loquuntur dissoni ritus, id ipsum sentiunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.133)
si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, Ne non tibi istuc foeneraret?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 226)
concedam huc.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 447)
Concede ad dexteram.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 439)
Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum Saltem ut concedas solum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2157)
Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2204)
Concede istuc paululum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 4123)
Tu concede paullum istuc, Thraso.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8118)
huc concessero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1170)
concede hinc domum, Ne nos inter nos congruere sentiant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1148)

SEARCH

MENU NAVIGATION