라틴어 문장 검색

Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:10)
Ipsi apponunt mattulam, obsident lectum, et purulentias stomachi et phlegmata pulmonis manu propria suscipiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:13)
Cave, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:1)
quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:7)
Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:8)
cultus corporis et habitus vestium unius horae spatio commutatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:7)
Unde et Niobam, qui multum fleverit in lapidem et in diversas bestias conversas alias et Hecubam in canem> commutatam finxit antiquitas, et Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:27)
Cotidie morimur, cotidie commutamur et tamen aeternos esse nos credimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:3)
Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:9)
Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:17)
Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:19)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:10)
Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)
Neque vero Marcellam tuam, immo meam et, ut verius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules et praefectos praetorio decurrentia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION