라틴어 문장 검색

in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt , ut Romam protinus pergas et properes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:2)
atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:2)
duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:6)
an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 84:4)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:1)
is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:2)
postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:7)
Roscio quis primus Ameriam nuntiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:2)
quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:4)
- Sua sponte Mallius nuntiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:5)
an, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:7)
qua ratione T. Roscio Capitoni primo nuntiavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:11)
Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:13)
non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION