라틴어 문장 검색

Ego inquit quod te laudas vehementer probo, Namque hoc ab alio numquam continget tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et scriptor.5)
Cum castitatem Iuno laudaret suam, Iucunditatis causam haud depellit Venus, Nullamque ut affirmaret esse illi parem, Interrogasse sic gallinam dicitur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.1)
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, Nequitia pariter laudat et frugalitas, Sed haec simpliciter;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Epilogus1)
Ita si silenda feceris, factum ipsum, si laudanda non sileas, ipse culparis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:4)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
Scis enim quanto opere summum illum virum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudandus viderer effecerit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 1:3)
Amabam Pompeium Saturninum - hunc dico nostrum - laudabamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam varium quam flexibile quam multiplex esset;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 1:1)
At hoc pravum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia videre alloqui audire complecti, nec laudare tantum verum etiam amare contingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 9:1)
Nec me praeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolide laudari:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:2)
Laudatus est a consule Cornelio Tacito;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:2)
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 8:1)
Here duo nomenclatores mei - habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis ad laudandum trahebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:2)
nam plerique non audiunt, nec ulli magis laudant.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 8:1)
scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 8:4)
nam fides in praesentia eos quibus resistit offendit, deinde ab illis ipsis suspicitur laudaturque.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION