라틴어 문장 검색

Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 12:4)
Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:1)
Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:5)
Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 15:5)
Agit," inquit, " aliquid et prodest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 10:1)
Quod autem agit et prodest, impetum habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 10:2)
Multos tibi dabo, quibus vitia non nocuerint, quosdam, quibus profuerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:7)
Nihil tamen aeque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis aevi et huius incerti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 27:2)
Quod bonum est, prodest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 2:3)
Faciat autem aliquid oportet, ut prosit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 2:4)
itaque nec facit quidquam nec prodest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 3:3)
Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:5)
Nam quod bonum est, utique prodest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 27:2)
Nisi praesentia prodesse non possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 27:3)
si non prodest, bonum non est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION