라틴어 문장 검색

itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:1)
paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:2)
nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 459:1)
timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 477:1)
nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere concurrerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 7:1)
hostes e manibus emissos, quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 64:2)
Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 339:1)
deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 431:1)
sempronium tenere intentos milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur, haud dubie ratus hostes concursuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 290:1)
hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, adversus quos undique ad opem ferendam concurrunt Aetoli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 292:1)
M'. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit, praemisso Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 348:1)
una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 497:1)
et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 500:1)
rem distinebat quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conveniebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 131:1)
emissa de manibus res est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION