라틴어 문장 검색

Nam Petri Successor, heri, hodie et cras ad « fratres confirmandos » illo in incommensurabili fidei thesauro continenter vocatur, quam in via cuiusque hominis veluti lucem tribuit Deus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:4)
Apud Abraham in Deum fides intimas ipsius medullas collustrat, dat ei facultatem bonitatis scaturiginem agnoscendi, quae omnium rerum est origo, atque confirmandi eius vitam non ex nihilo aut casu procedere, verum ex vocatione personalique amore.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:10)
Salutis est initium cum patefactio fit alicuius praecedentis, primigenii doni, quod vitam confirmat exsistentiamque tuetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:15)
Beatus Ioannes Paulus II in Litteris Encyclicis Fides et ratio monstravit quomodo fides et ratio altera alteram confirment.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:4)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
ipse super fluidas plantis nitentibus undas ambulat ac presso firmat vestigia fluctu, increpat ipse notos, et flatibus otia mandat, quis iubeat saevis aquilonibus
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3218)
tectos tenebris horridis stratisque opertos segnibus suadet quietem linquere iam iamque venturo die, ut, cum coruscis flatibus aurora caelum sparserit, omnes labore exercitos confirmet ad spem luminis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum9)
sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum11)
inhospitali namque secretus loco quinis diebus octies labentibus nullam ciborum vindicavit gratiam, firmans salubri scilicet ieiunio vas adpetendis inbecillum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium53)
his Deus agricolam confirmat legibus;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2360)
at ille manum regit et vestigia firmat.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Per mare ambulat Christus2)
angulus hic portae in capite est, hic continet omnem saxorum seriem constructaque limina firmat, quem qui rite suis per propugnacula muris noverit insertum, seque ac sua moenia vallo praecingat triplici celsa stans eminus arce, fretus amore petrae castis et pervigil armis, non illum regina Tyri, non accola magni Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus tempora pinnatis redimitus nigra sagittis, quin si fulmineos cogens ad bella gigantas allophilus tua castra velit delere tyrannus, tutus eris, nec te firma statione movebit ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse, qui regit aerio vanas sub sole tenebras, nam vanum quidquid sol aspicit, ex elementis cuncta solubilibus fluxoque creamine constant.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1122)
ac, ne quis socios timor feriret, praeceptor vehemens eundo firmat incenditque fidem calore Christi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.7)
confirmat pia pectora, verbis mitificis rogans ne quem talia terreant, neu constans titubet fides aut poenam putet emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.11)
stat in piorum corde pietas fortior amore Christi contumax doloribus firmatque sensum mollis indulgentiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1299)

SEARCH

MENU NAVIGATION