라틴어 문장 검색

Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:1)
Eum elige adiutorem, quem magis admireris, cum videris quam cum audieris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:2)
Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 7:4)
Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum " comitique onerique timentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:1)
teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:8)
Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:4)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:6)
Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:9)
Hoc unum, bene eligi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:4)
electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e medio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:3)
at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 7:2)
elige arbitrio tuo civitatem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:6)
Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 31:1)
Non magnam rem facis, quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION