라틴어 문장 검색

ad ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:6)
si vero etiam vitiosi aliquid est, id sumere et in eo vitio esse non magnum est, ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem imitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:2)
sed certe eidem illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 103:3)
Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:4)
In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:1)
nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:6)
Duo denique illa, quae facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non possum, mihi pro meo iure sumo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:1)
Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis visceribus causae sumenda sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 318:1)
sumentur enim ex eis rebus, quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus, ad quas dixi digredi saepe oportere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 319:2)
Sumendae autem res erunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:3)
Iam vituperandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 349:1)
' Hic ille 'primum quis Antonio permisit,' inquit 'ut et partis faceret et utram vellet prior ipse sumeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:2)
' 'Verba igitur' inquit Crassus 'mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:5)
quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 15:2)
quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION