라틴어 문장 검색

Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:10)
aut si quid doluit forte, dolere nega!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18a4)
doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 157)
nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:1)
si tamen e vobis aliquis tam multa requiret, unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 112)
o Thais, Thais, utinam esset mihi Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret, Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet, Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 228)
nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 6:3)
aut in amore dolere volo aut audire dolentem, sive meas lacrimas sive videre tuas, tecta superciliis si quando verba remittis, aut tua cum digitis scripta silenda notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 811)
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1252)
Ni doleres tu, ego dolerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 281)
Amicitiam tamen eorum non subito nec pravedivellas, sed paulatim per dissuetudinem eam derelinquas atque aboleas,non dicendo causas quare ab eo divertere, velut in Ovidio De RemedioAmoris legi, qui dixit, Nec causas aperi quare divortia malis Nec quid doleas, clam tamen usque dole.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:22)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 72:5)
sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:3)
Quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION