라틴어 문장 검색

hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:5)
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 115)
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, Et canit eventus, quos dea magna monet:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 630)
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat Securus sparsas dux gregis inter oves.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 106)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 114:4)
si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 572:2)
postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animadversum est, tum equitum turmae emissae dato signo ne in singulorum morando caede spatium ad evadendum interim multitudini darent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 136:2)
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 320:2)
sparsos et incompositos, ad hoc graves praeda plerosque cum inopinato invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 555:1)
qui passim per agros fuga sparsi erant vestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 595:1)
decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 81:2)
et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum, superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 88:1)
eo-tempore quo haec Canusii agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 645:1)
castrisque inde motis, ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 751:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION