라틴어 문장 검색

sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:1)
Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:3)
hoc igitur tibi propone:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:1)
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:1)
nos ad propositum revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:22)
id enim sit propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:5)
itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo aut perleviter pungat animi dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:5)
Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te propositum, aberravit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:1)
Sed ut ad propositum redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui autem oratores extiterunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:1)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:1)
et quadridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:3)
nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui invenisset novam voluptatem - qua ipsa non fuit contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:3)
in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere - quod mihi quidem probatur - inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION