라틴어 문장 검색

si finitum eo malum non est, ducere alvum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장7)
Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장31)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장4)
si non abundat, secundum est ducere alvum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장13)
Neque id satis est, sed lacte venter quoque solvendus est, liquanda alvus, interdum etiam ducenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장11)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장12)
interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장26)
— His recte alvus ducitur, potiones ex absintho dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장38)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장22)
— Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장3)
si infra est, alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장16)
Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장17)
et ex eo deliberari poterit, ducenda necne alvus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장20)
Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION