라틴어 문장 검색

quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 59:2)
Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 113:1)
introductus in curiam quae acta erant exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 186:2)
quorum oratio fuit regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero assuesceret moribus Romanis hominibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 199:1)
postremo, cum desperato iam colloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 254:2)
in aedem Bellonae in senatum introducti ita verba fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 376:1)
Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 15:1)
Gulussa prior in senatum introductus et quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo exposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 33:1)
illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 58:2)
primi Athenienses introducti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 62:1)
quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae si quo opus esset educerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 135:2)
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 192:2)
ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini qui publicus populi Romani esset ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 195:1)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 503:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION