라틴어 문장 검색

haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 120:2)
at duapondo et trepondo usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 163:2)
sed utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari fiat vel media cortice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:2)
hoc nos recte scribendi scientiam nominemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 267:2)
an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 300:2)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)
id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, fere loquuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 410:2)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)
licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:2)
ita fiet, ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte, quod ab eo probabitur, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 24:3)
quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat, quae quisque et quomodo laudet, et placere, quae bene dicet, non suo magis quam eorum nomine delectetur, qui recte iudicabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 28:3)
ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 61:4)
doctis est et electio et modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:2)
idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe scientia recte dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 244:1)
probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION