라틴어 문장 검색

Sed plena errorum sunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:12)
vides, quanto haec in errore versentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 106:4)
Sed quid singulorum opiniones animadvertam, nationum varios errores perspicere cum liceat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:1)
vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si nunc miserum, certe dolorem malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:4)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:5)
atque hi quidem optuma petentes non tam voluntate quam cursus errore falluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:3)
qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim tabulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:16)
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:8)
edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:3)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
quae si quando adepta erit id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, ut nihil ei constet, quod agat, ut ille, qui voluptatem animi nimiam summum esse errorem arbitratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:1)
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:13)
itaque bene adhibita ratio cernit, quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:5)
hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna et laetabilia ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION