라틴어 문장 검색

et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:3)
sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 72:1)
Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 300:1)
ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 381:1)
tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 240)
per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장22)
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장37)
Harmonice autem est musica litteratura obscura et difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt notae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장1)
de lignatione, quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장38)
doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말9)
igitur divina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말9)
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장26)
quantum tamen mihi videtur, qui patribus his iungi non recusaverim, quorum studio voto timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 5:2)
semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 5:7)
id autem sit magnum et difficile ceteris, sic ut est difficillimum :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION