라틴어 문장 검색

Itidem, licet aer aerem aut aqua aquam manifesto non trahat in corporibus integris, tamen bulla approximata bullae facilius dissolvit bullam quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquae cum aqua et aeris cum aere Atque hujusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt usus nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum parvis et subtilibus maxime se dant conspiciendas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:12)
Eae sunt quae constituunt unam speciem naturae inquisitae tanquam Formam Minorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:2)
Cum enim formae legitimae (quae sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inveniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregativae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:3)
Quicquid enim unit naturam, licet modis imperfectis, ad inventionem formarum viam sternit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:4)
sit natura inquisita Memoria, sive Excitans et Adjuvans memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:2)
Itaque si scriptum aliquod vicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria inspiciendo librum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:28)
sit natura inquisita Gustus, sive Gustatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:2)
videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:2)
Denique magna est omnino praerogativa instantiarum constitutivarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad divisiones sive partitiones naturarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:1)
Itaque sunt tanquam primi et infimi gradus ad unionem naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:4)
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
videlicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:6)
quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicujus utilitatis versus scientias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:4)
verum ad introspiciendam naturam parum aut nihil.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION