-
Ut possis alios ignorantes fallere, Ego qui sum expertus quantis fugias viribus, Scio quam virtuti non sit credendum tuae.
- (파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.9)
-
Accessit et temptavit chordas ungula;
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Asinus ad lyram.2)
-
Aliis minare inquit me non falles, era;
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.10)
-
Temptavi enim imitari Demosthenen semper tuum, Calvum nuper meum, dumtaxat figuris orationis;
- (소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 2:1)
-
Coepit vereri ne sibi irascerer, nec fallebatur:
- (소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 1:3)
-
Mihi et temptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit.
- (소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:5)
-
Increverat valetudo, quam temperantia mitigare temptavit;
- (소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 9:1)
-
Scio nonnullis ita videri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio.
- (소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 9:2)
-
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
- (소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
-
Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur.
- (소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 6:1)
-
Collegae optimi meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere temptarunt.
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:1)
-
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
-
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
-
Ille tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit.
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 2:2)
-
Aliquot annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus vexit.
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 2:1)