라틴어 문장 검색

ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
innuba femina quae fuerat, coniugis excipit imperium, foedera tristia iussa pati.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum35)
oblita lactis iam vieto in pectore matris tetendit serus infans ubera, nec ante partu de senili effusus est quam praedicaret virginem plenam Deo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium15)
cursant per ampla congregatim moenia plebs et senatus, omnis aetas civium, pallens iuventus, eiulantes feminae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium39)
hunc, quem latebra et obstetrix et virgo feta et cunulae, et inbecilla infantia, regem dederunt gentibus, peccator intueberis celsum coruscis nubibus, deiectus ipse et inritis plangens reatum fletibus, cum vasta signum bucina terris cremandis miserit, et scissus axis cardinem mundi ruentis solverit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias27)
"mas omnis infans occidat, scrutare nutricum sinus, interque materna ubera ensem cruentet pusio."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae29)
aut in profundum palpitans mersatur infans gurgitem, cui subter artis faucibus singultat unda et halitus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae35)
nec terrestre deam decuit mortalis obire coniugium, nec caelicolam descendere ephebum virginis ad vitium furtivoque igne calere, sed venus augusto de sanguine femina vili privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권67)
infantia repit, infirmus titubat pueri gressusque animusque, sanguine praecalido fervet nervosa iuventa, mox stabilita venit maturi roboris aetas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2116)
fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2135)
una Deum sequitur, divos colit altera plures, et tot sunt eius divortia quot templorum signa, quot aereis volitant phantasmata monstris, aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, inlicit aut alios ad Saturnalia festa, aut docet occultus quae sacra Diespiter infans inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2304)
non mens intacta tenetur, nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum vulnus et amissas suspirat femina taedas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2370)
Fratres ephebi fossor et pastor duo, quos feminarum prima primos procreat, sistunt ad aram de laborum fructibus Deo sacranda munerum primordia.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말1)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)

SEARCH

MENU NAVIGATION