라틴어 문장 검색

Quae summa priori quam crediderunt dupla erat, et fuit debite et praecise ad diem praefixum repensa, quemadmodum etiam prior summa fuerat, rege praeoptante semper potius mutuari citius quam egebat, quam solvere tardius quam debebat, id quod ei fidem admodum conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 13:2)
Itaque ob hoc coetu et Christiano orbe universo gratias maximas Deo agendas esse, ac celebrandum etiam nobile hoc et insigne facinus regis Hispanie, qui certe hoc nomine non tantum illustrem victoriam obtinuisse, sed etiam apostolico munere perfunctum esse, merito censeri posset, quod scilicet provincias novas Christianae fidei aggregasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:5)
Hanc escam et illecebram undique proiecit, credens huius rei famam et fidem (una cum recente exemplo Lamberti Simnelli) aliquas volucres forte aliquando tracturam, quae eam captarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:2)
Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:4)
Fuit oppidanus quidam in civitate Turnacensi qui magistratu in eo oppido perfunctus erat, cui numen erat Ioannes Osbeckus, Iudaeus ad fidem conversus, qui in uxorem duxit Catharinam de Faro, cuius negotiorum procurato eos traxit ut ad tempus Londini habitarent temporibus Edwardi Quarti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:2)
Convenit etiam inter eos qualis adolescenti ratio reddenda est peregrinationum suarum, miscendo multa vera, et quae alii abunde testari possint, cum falsis ad fidem faciendam, verum cavendo semper ut personae quam iam acturus esset omnia congruerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:19)
Nihilominus (ut fieri solet in iis quae apud vulgus fidem obtinent, quaeque illi libenter audiunt) famae istae ita invalescebant ut auctores inter multitudinem loquentum caput conderent, similes herbis quibusdam serpentibus quae radicem certam non habent, aut vestigiis ultro citroque impressis quae sequi non licet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:8)
His commissum est ut se in familiaritatem eorum qui a partibus Parkini stabant in Flandria penitus insinuarent, eoque modo expiscarentur quos iam socios et consiliorum participes illi sibi ascivissent, tam hic in Anglia quam foras, et quousque singuli eorum de se fidem aut pignus dedissent, quosque insuper tentare et allicere in animo haberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:34)
8. Mirum etiam quiddam traditur, regem nimurum sylva immani suspicionum circundatum et involutum, neque cui fidem haberet satis certum, cum confessoribus et capellanis complurium virorum primariorum secreto egisse, ut ex iis de consiliis adversariorum suorum edoceretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:1)
Quintentiam, quo exploratoribus suis transmarinis plus fidei apud exteros conciliaret, regem saepius iussisse illos ipsos exploratores inter caeteros suos, pro more illis temporibus usitato, in templo divi Pauli nominatim diris devoveri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:2)
Fieri non posse ut vir, qui eum tanto officio obligasset, quale fuit, vitam eius servasse, et coronam capiti imposuisse, vir qui tam splendida et copiosa fortuna frueretur favore eius, tam opibus quam honoribus auctus, vir qui etiam tam propinquo affinitatis gradu devinctus esset, cum frater eius germanus matri regis matrimonio iunctus esset, denique vir cuius fidei rex personam suam commiserat, eum constituendo camerarium suum, ut vir iste, adhuc apud regem gratia florens, nec ullo modo gravatus, nec etiam metu aliquo perculsus, sibi infidus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:2)
Barleius (qui una cum Cliffordo missus fuerat) ex iis fuit qui diutissime in fide erga rebelles permansit, donec Perkinus fere attritus esset, attamen etiam regi ad extremum reconciliatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:6)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
At populus Cantii (cum satis perspexissent in copiis Perkini neminem comparare ex Anglis melioris notae, sed exteros tantum eosque infimae conditionis homines ac fere latrones, longe magis idoneos ad oras maritimas depopulandas quam ad regnum domino suo recuperandum) ad primarios Cantii viros se contulerunt, studium suum et fidem versus regem professi et operam suam ultro offerentes, et praecipi sibi petentes quibus modis regi maxime utiles esse possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:2)
Qui populum convocans eos (ex parte regis) laudibus cumulavit quod non solum in fide permansissent, sed operam suam tam prompte et prudenter praestitissent, atque universis gratias egit, praemia etiam aliquibus privatim pollicitus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION