라틴어 문장 검색

superis abluebantur, ut donec me flumine vivo abluero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6353)
havriat hunc oculis ignem aut videat omina tempestatis futurae, quia navigantibus malum omen est, si rogalis flamma videtur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6611)
unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 16)
deinde tota navigans nocte et alterius diei parte ad Siciliam venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 18)
percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 56)
nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 59)
nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adtendere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pectora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 75)
teucrorum pectora ducunt sicut dictum est, propter visas flammas rogales, quae malum navigantibus omen efficiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 77)
aut 'tandem' ideo quia navigantibus etiam cita navigatio tarda videtur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 343)
quod tangit in duodecimo dicens diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 459)
et proprie navigantum est, ut deprensis olim statio tutissima nautis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 523)
ionio quando iuxta Charybdin navigaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1925)
erat in chlamyde flexuosa et in se remeabilis purpura, in modum Maeandri, fluminis Cariae provinciae, qui sinuosissimus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2513)
nam non praemisit 'quamquam remigare non posset'. subit ostia portus, ut supra diximus, ideo quia exitus fluminum frequenter portus efficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2812)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)

SEARCH

MENU NAVIGATION