라틴어 문장 검색

Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F3)
Misericordia est vicina miseriae: habet enim aliquid trahitque ex ea.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M22)
Misericordia non causam, sed fortunam spectat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M23)
Tam omnibus quam nulli ignoscere est crudelitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T4)
Bona comparat praesidia misericordia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 077)
Mala causa est, quae requirit misericordiam.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 312)
Multa ignoscendo fit potens potentior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 350)
Nullo in loco male audit misericordia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 435)
Optimum est semper ignoscere, tamquam si ipse cotidie pecces.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 467)
Quam miser est, cuius ingrata est misericordia!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 598)
Saepe ignoscendo des iniuriae locum.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 75)
Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 8:1)
Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:1)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION