라틴어 문장 검색

"Detrimentum pecoris pastoris ignominia est, sicut e regione illius monachi vita laudatur, qui venerationi habet sacerdotes Christi et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:33)
"Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo - numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae - sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:34)
"Imitare potius - crebro enim id repetam - sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:36)
"Pater tuus, quem ego honoris causa nomino - non quia consularis et patricius, sed quia Christianus est - inpleat nomen suum et laetetur filiam Christo se genuisse, non saeculo;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:38)
Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:4)
quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:8)
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:29)
pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta portavit, talia serta compone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:5)
"abierunt retro Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:2)
illa Christi expectabat adventum, ista tenet, quem illa susceperat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:4)
Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:1)
Ante Christum Abraham apud inferos;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:15)
post Christum latro in paradiso.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:16)
"Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:19)
Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION