라틴어 문장 검색

illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:5)
Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 3:16)
quae turba est unus puer et unus senex?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:8)
Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:7)
certe ex hac turba origo Romanae gentis apparuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 3:18)
Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 10:1)
Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint.
(세네카, 행복론, Liber II 18:3)
in turbam coniectus sum.
(세네카, 행복론, Liber II 115:7)
Ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.
(세네카, 행복론, Liber III 32:2)
Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?
(세네카, 행복론, Liber III 67:4)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)
Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.
(세네카, 행복론, Liber IV 88:4)
Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.
(세네카, 행복론, Liber IV 101:3)
Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur !
(세네카, 행복론, Liber IV 111:3)
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION