라틴어 문장 검색

Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:2)
ubi, cum delati in locum, qui uocatur Ad Lapidem, occulendos se a facie regis uictoris credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].9)
Quod cum audisset abbas quidam et presbyter uocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco, qui uocatur Hreutford, id est uadum harundinis, uenit ad regem, qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a uulneribus, quae ei inflicta fuerant proelianti in insula Uecta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].10)
Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:1)
insidias non timuisse decet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 215)
Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille Perque deos omnes se meminisse neget:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 221)
"Nec te paeniteat duros subiisse labores Aut opera insuetas adteruisse manus, Nec, velit insidiis altas si claudere valles, Dum placeas, umeri retia ferre negent."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 429)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
an gloria magna est Insidias homini conposuisse deum?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 63)
Nile pater, quanam possim te dicere causa Aut quibus in terris occuluisse caput?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 79)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
"Est deus, occultos qui vetat esse dolos."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 915)
ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:1)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION