라틴어 문장 검색

hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 209:1)
eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:1)
solent tamen fallere species, ideoque adhibendum est iis iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:3)
adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 256:1)
illae quoque apud C. Caesarem et pro partium hominibus actiones, etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 293:2)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)
igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:1)
metus etiam, si est adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum fortiorem quam prooemio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 31:4)
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:1)
quin illae ipsae (dicta sunt ac vocantur), quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 124:2)
Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 168:1)
faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:4)
nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 247:1)
sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:3)
cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is a se . paler, acceptae potionis epota parte, dixit sibi ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION