라틴어 문장 검색

Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:3)
Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia, atque ea quidem non satis constanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:5)
vere autem si volumus iudicare, multae res exstiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 97:3)
Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citcturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 98:1)
Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 111:3)
Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:1)
Sed poëtae, quid quemque deceat, ex persona iudicabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 126:9)
Quocirca poëtae in magna varietate personarum, etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat, videbunt, nobis autem cum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae sint, cumque eadem natura doceat non neglegere, quem ad modum nos adversus homines geramus, efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit, appareat et hoc, quod spectatur in uno quoque genere virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:1)
Nam neglegere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:2)
itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:4)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si quid dedeceat in illis, vitemus ipsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:3)
Atque id optimus quisque re ipsa ostencit et iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:1)
] Quod qui parum perspiciunt, ii saepe versutos horines et callidos admirantes malitiam sapientiam iudicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION