라틴어 문장 검색

P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli qui non maior annis quinquaginta esset vacationem militiae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 347:1)
neminem omnium imperatorum quo vivant acriorem virtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 357:1)
et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 395:2)
auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 561:1)
achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 600:1)
Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, rem aggressus legatus a moenibus abscessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 605:1)
equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 668:1)
erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 204:1)
et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:3)
dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 247:1)
erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 138:1)
si quem id facere piget et otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 269:1)
Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis quae in Illyrico gererentur praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea quae habebat auxilia a Parthinorum iuventute adiunctis duobus milibus peditum et equitibus ducentis - peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat - parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 375:1)
quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem , ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 250:1)
navibus, armis, iuventute nos, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 257:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION