라틴어 문장 검색

scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, et perit exemplo postmodo quisque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권144)
tunc primum Dido felix est dicta sorori et quaecumque aliquam corpore pressit humum figitur ad Laurens ingenti flamine litus puppis et expositis omnibus hausta perit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권394)
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae frater, et extentas porrigit usque manus, flebat, ut amissa gemini consorte pericli, caeruleo iunctam nescius esse deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권558)
"Naida volneribus succidit in arbore factis, illa perit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권157)
"pereant partes, quae nocuere mihi!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권166)
"pereant dicebat adhuc, onus inguinis aufert, nullaque sunt subito signa relicta viri."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권168)
sed neque Persephone Cererem nec filia matrem audit, et alternis nomen utrumque perit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권335)
"utque luat poenas gens haec Cerialibus ardet, quoque modo segetes perdidit, ipsa perit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권482)
prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권534)
"est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto tosta sitit tellus, praecipiturque seges, pro cane sidereo canis hic imponitur arae, et quare pereat, nil nisi nomen habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권641)
gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis invia fluminibus, addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권367)
perierunt iudice formae Pergama:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권66)
"at si respicerent, qua vos habitatis in arce, totque domos vestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum et data sollicita tura perire manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권233)

SEARCH

MENU NAVIGATION