라틴어 문장 검색

Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:1)
Inde blandiebatur sibi Augustus laetum in filia animum usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:1)
Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:3)
At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et Quantum hic, ait, in filia Augusti probabilior est cultus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:3)
et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
ego memini me Caesaris filiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:3)
Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 10:1)
Di patrii, servate domum, servate nepotem et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 13:3)
Unde Virgilium ait Metabum Camillam appellasse filiam, Dianae scilicet praeministram.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 6:2)
Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 6:1)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
utcumque ferent ea facta nepotes, — Crimen amor vestrum!
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 18:4)
Nam et tempestas mira imitatione descripta est (versus utriusque qui volet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 13:2)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Iove queritur, et secuntur verba Iovis filiam consolantis spe futurorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION