라틴어 문장 검색

itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur evocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 36:2)
simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 443:2)
num montes moliri sede sua paramus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 31:4)
itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:1)
tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret , futurus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 240:1)
visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud vana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 340:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 545:1)
inquit, num castra vallata non habetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 346:2)
quinam sit ille, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 453:1)
portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 681:2)
deinde cura ingenii humani, cum quidnam id esset quod respicere vetitus esset agitaret animo, temperare oculis nequivisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 223:2)
quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 259:1)
mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 297:1)
conversus ad nuntium num litteras quoque inquit ab senatu adfers quae me rem gerere vetent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION