라틴어 문장 검색

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera abietibus iuvenes patriis et montibus aequos, portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, freti animis, ultroque invitant moenibus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:1)
Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum dextra valet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:13)
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visu talibus et dictis it contra dicta tyranni:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:7)
" Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:19)
Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:4)
"Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis hactenus indulsisse vacat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:8)
Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno continuit iuvenemque animi miserata repressit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:23)
Hic mortis durae casum tuaque optima facta, siqua fidem tanto est operi latura vetustas, non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:1)
prorupit iuvenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:3)
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violae seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:3)
Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni Turno sic ore vicissim orsa refert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:1)
Huc iuvenis nota fertur regione viarum arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 19:3)
At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:9)
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:19)
Interea Turnum in silvis saevissimus implet nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION