라틴어 문장 검색

Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus omnia complecti et concludere videntur, quae in illud subjectum cadere possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:3)
Atque cum hujusmodi cogitationes eae sint, quae in viros graves et judicio praestantes facile cadant, currandum revera est, ne rei optimae et pulcherrimae amore capti severitatem judicii relaxemus, aut minuamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:3)
Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant sed ut causam naturalem in aliquo revelent, quaquaversum cadunt, intentioni aeque satisfaciunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:7)
rursus autem collocatio spiritus per corpoream molem, ejusque pori, meatus, venae, et cellulae, et rudimenta, sive tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem cadunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:12)
At stellae (quas vocant) cadentes existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:5)
Similiter aqua marina et salsa noctu interdum invenitur, remis fortiter percussa, coruscare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:10)
at si non detur talis copia aquae quae succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet contra discontinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:7)
in tertia, debent esse verba quae cadant in versum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:16)
Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide versus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam vocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:3)
et postea potius per causam violentam dejecta et detrusa esse, quam naturali motu gravitatis cecidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:15)
adeo ut conjici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi dejiciatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:16)
Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:9)
licet necesse sit pilam prius aerem percutere, quam flamma quae pone erat exire potuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:4)
partes ejus cadunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:5)
Etiam parvi rores in aere nunquam cadunt, sed dissipantur et cum aere incorporantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION