라틴어 문장 검색

Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum, vellent iuberentne se regnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 464:1)
immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)
intentus perficiendo templo fabris undique ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:1)
qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:2)
his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 569:1)
addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 614:1)
quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 5:1)
id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 12:3)
hic primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 17:2)
diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 43:1)
illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 48:1)
nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:3)
multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:1)
portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:4)
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION