라틴어 문장 검색

Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quam ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 186:1)
consul captis castris direptione praedaque abstinet militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:2)
egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 286:1)
consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 292:1)
deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 334:2)
postero die captives praedamque recensuit, quae tanta fuit quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 338:3)
et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos - ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant - urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 411:1)
inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 490:1)
plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:2)
Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 498:1)
alibi praedo alibi praedae vindex cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 499:2)
iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 501:1)
huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, convenere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 508:1)
mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam quam quod praedae minus quod peteretur fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 513:1)
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 598:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION