라틴어 문장 검색

inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat, ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 234:1)
ad agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 237:1)
argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 516:2)
Poenum sedere ad Cannas in captivorum pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 668:1)
ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 5:1)
ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis - et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti - quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 7:1)
pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque e lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque habetote;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 128:1)
' Hostium cepi bina castra,' praedae videlicet plena et commeatuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 152:1)
Nuceriae praeda militi data est, urbs direpta atque incensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 185:2)
praeda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 314:1)
ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 450:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 514:2)
nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 576:1)
nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 578:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION