라틴어 문장 검색

at ille deficiens cum errarem inquit per totam civitatem nec invenirem, quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:3)
Ne quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:9)
Non recusavit Ascyltos et Hodie inquit quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:11)
Permittetis tamen finiri lusum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:2)
Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio Permitto inquit Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:19)
| Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:1)
Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:13)
Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:4)
Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:13)
Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:14)
" Hoc est inquam quod promiseras, ne quem hodie versum faceres?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:9)
Sed nec foederis verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:4)
Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:4)
Invenies religiosum, si te adorari permiseris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:7)
placebo tibi, si me culpam emendare permiseris . . . |Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION