라틴어 문장 검색

Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
Illi me iusserunt stare adsidue velut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 22:1)
" Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 46:2)
Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:9)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)
nulla publica clades prospicitur, nulla privata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:4)
Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospitium.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:4)
licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris novos cursus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 158:3)
Stoici virilem ingressi viam non ut amoena ineuntibus videatur curae habent, sed ut quam primum nos eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo extra omnem teli iactum surrexit, ut supra fortunam emineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:3)
Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:2)
Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:4)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:3)
At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:2)
Tunc demum illa maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus duxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION