라틴어 문장 검색

Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 42:2)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 7:2)
Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:2)
Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 49:6)
maior eius pars pulchriorque in occultis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:7)
Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:1)
me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:9)
Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:1)
In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum - nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est - siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam ascenderant, relabantur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 7:1)
Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:1)
NICETES illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesseritSed illud ALBVCI utique Graecos praeminet:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 11:4)
Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem mouit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 11:1)
ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:2)
ALBVCIVS et ipse diuitias insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION